Charter Document - 05460776

Charter Document - 05460776


Charter Number: 05460776
Cartulary Title: Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae [Gloucester]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1280
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Anno Incarnationis Dominice millesimo ducentesimo octogesimo quarto kalendas Julii in itinere justiciariorum apud Somertone videlicet dominorum Salomonis de Roffensi Roberti Fulconis Ricardi de Boylunde et Willelmi Braybef et anno regni regis domini Eadwardi regis octavo Cum inter religiosos viros abbatem et conventum Sancti Petri Gloucestrie ex parte una et dominum Johannem Treygoz militem ex altera super ecclesia Sancti Andree de Burenham fuisset lis suborta hec est conventio facta inter partes predictas ad sopiendam litem prefatam videlicet quod dictus dominus Johannes recognovit tunc ibidem coram justiciariis memoratis advocationem predicte ecclesie de Burneham esse jus predictorum abbatis [et conventus] Gloucestrie et advocationem seu jus patronatus ipsius ecclesie de Burenham necnon et jus siquod habuit vel habere potuit in advocatione ecclesie de Sancta Keyna Herefordensis dyoecesis et ipsam advocationem relaxavit remisit confirmavit et quietam clamavit pro se et heredibus suis in perpetuum premissis abbati et conventui ecclesie Sancti Petri Gloucestrie Ita quod memorati abbas et conventus libere valeant ad easdem ecclesias quotiens vacaverint idoneas personas pro suo libito presentare vel ipsas ecclesias si poterint in proprios usus adquirant absque aliquo impedimento ipsius domini Johannis seu aliquorum heredum suorum Pro hac autem recognitione sua remissione confirmatione et quieta clamatione dederunt et concesserunt supradicti abbas et conventus ad instantiam et rogatum prefati domini Johannis priori et monachis suis de Ewyas ecclesiam de Foy quam habent in proprios usus ad perpetuam firmam ita quod iidem prior et monachi sustinebunt omnia onera ordinaria et extraordinaria ipsius ecclesie solventes inde annuatim monasterio Sancti Petri Gloucestrie centum solidos libere et integre videlicet in festo Purificationis Beate [marie] Virginis et in festo Nativitatis Beati Johannis Baptiste pro equalibus portionibus pro fructibus ipsius ecclesie quos dicti abbas et conventus percipere consueverunt Ad hec iidem abbas et conventus remiserunt concesserunt et quietum clamaverunt pro se et successoribus suis eidem domino Johanni et heredibus suis advocationem ecclesie de Lydiard dyoecesis Sarum et totum jus quod habuerunt vel habere potuerunt in eadem ex donatione antecessorum ipsius domini Johannis Ita quod liceat eidem domino Johanni et heredibus suis ad eandem presentare quotiens vacaverit pro suo libito absque aliquo impedimento dictorum abbatis et conventus vel successorum suorum [in cujus rei testimonium et ad perpetuam rei memoriam huic instrumento in modum cirographi confecto partes alternatim apposuerunt sua sigilla Hiis testibus presentibus dominis Rogero la Warre Elia Cotele et aliis]

Source (click image below to view full size)