Charter Document - 05460775
| Charter Number: | 05460775 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae [Gloucester] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1280 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Somertone in crastino Sancti Johannis Baptiste anno regni regis Eadwardi filii regis Henrici octavo coram Salomone de Roffensi Ricardo de Boylonde Roberto Fulconis et Willelmo Braybof justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Reginaldum abbatem Sancti Petri Gloucestrie querentem et Johannem Treygoz deforciantem de advocatione ecclesie de Burenham Unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Johannes recognovit predictam advocationem predicte ecclesie cum pertinentiis esse jus ipsius abbatis et ecclesie sue Sancti Petri Gloucestrie et illam eis reddidit in eadem curia et remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte in perpetuum Et pro hac recognitione redditione remissione quieta clamantia fine et concordia idem abbas remisit et quietum clamavit de se et successoribus suis et ecclesia sua predicta predicto Johanni et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in advocatione ecclesie de Lydethard in comitatu Wiltesire in perpetuum
