Charter Document - 05460758
| Charter Number: | 05460758 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae [Gloucester] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1263 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego magister Nicholaus de Hatherleya filius Mauricii de Gloucestria anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo tertio concessi et hac presenti carta mea confirmavi domino Reginaldo abbati Sancti Petri Gloucestrie et ejusdem loci conventui et eorum successoribus in liberam puram et perpetuam elemosinam pro salute anime mee et antecessorum meorum omnia tenementa et redditus quos habui in villa Gloucestrie cum omnibus pertinentiis suis in perpetuum videlicet mansionem quandam in vico aquilonali in qua mansit pater meus cum omnibus pertinentiis suis cum tribus seldis ibidem adjacentibus que quidem selde jacent inter ostium dicte mansionis et domum que fuit Roberti le Mercer et tres seldas inter ostium dicte mansionis et venellam de Grauntelone jacentes cum sex solidis annui redditus de quadam selda jacente in Marceria inter seldam que fuit Vincentii Chose ex parte una et seldam que fuit Roberti le Mercer ex parte altera et duas seldas que jacent inter domum que fuit Walteri de Saundone et seldam que fuit Willelmi de Teok[esburia] et octo solidatas annui redditus de quadam selda quam tenuit Petrus de Bathonia Et tres mansiones que jacent in Oxbodelone inter terram que fuit Ricardi Tyrri et terram que fuit Roberti le Wyse et totam terram meam in Grantelone jacentem inter terram que fuit Luce Cornubiensis cum duabus mansionibus adjacentibus ibidem juxta terram que fuit Alexandri de Brock habenda et tenenda omnia predicta tenementa seldas et redditus predicto abbati et conventui et eorum successoribus libere quiete bene et in pace in perpetuum sicut in cartis quas habent de me plenius continetur Salvis Alexandro fratri meo quinquaginta solidos per manus dictorum abbatis et conventus quamdiu vixerit de dictis tenementis annuatim quatuor terminis recipiendis videlicet ad festum Sancti Michaelis duodecim solidos et sex denarios ad Natale Domini duodecim solidos et sex denarios ad festum Annunciationis Beate Marie duodecim solidos et sex denarios et ad Nativitatem Beati Johannis Baptiste duodecim solidos sex denarios Et quia volo quod hec mea donatio concessio et carte mee confirmatio perpetuitatis robur obtineat presens scriptum sigilli mei impressione roboravi Hiis testibus
