Charter Document - 05460741

Charter Document - 05460741


Charter Number: 05460741
Cartulary Title: Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae [Gloucester]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1227 - 1228
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Radulphus de Willintone assensu et voluntate et petitione Olimpiadis uxoris mee dedi et concessi pro salute anime mee et anime Olimpiadis uxoris mee et heredum meorum abbati et conventui Sancti Petri Gloucestrie totam terram quam habui infra croftam ejusdem abbatis et conventus retro curiam suam de Abbilade videlicet sex selliones tenenda de me et heredibus meis in liberam puram et perpetuam elemosinam libere et quiete ab omni exactione et servitio seculari Ego vero Radulphus et Olimpias uxor mea et heredes mei predictam terram predictis abbati et conventui Gloucestrie contra omnes homines et feminas warantizabimus et de regali servitio acquietabimus Quod quia ratum et stabile esse volo in perpetuum presenti carta sigillo meo roborata confirmavi Hiis testibus []

Source (click image below to view full size)