Charter Document - 05460692
| Charter Number: | 05460692 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae [Gloucester] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1261 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Gloucestriam a die Pasche in unum mensem anno regni regis Henrici filii regis Johannis quadragesimo quinto coram Gilberto de Prestone Martino de Lutleburia Willelmo de Engelfende et Galfrido de Leukenore justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Johannem abbatem de Gloucestria querentem et Johannem Giffardum de hoc quod idem Johannes acquieverat predictum abbatem de servitiis que episcopus Herefordensis ab eo exigit de libero tenemento suo quod de predicto Johanne tenet in Ullingewike scilicet de duabus partibus feodi unius militis cum pertinentiis et unde idem abbas questus fuit quod predictus episcopus Herefordensis distrinxit ipsum quod faceret sectam ad curiam ipsius episcopi Herefordensis de mense in mensem et quod daret ei relevium cum contigerit de predicto tenemento de qua secta et quo relevio idem Johannes qui medius est inter eos ipsum ac quietare debet et unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Johannes recognovit et concessit pro se et heredibus suis quod ipsi de cetero acquietabunt et defendent eundem abbatem et successores suos et ecclesiam suam Sancti Petri Gloucestrie versus predictum episcopum et successores suos et ecclesiam suam Herefordensem de predicta secta et predicto relevio in perpetuum Et preterea predictus Johannes dedit predicto abbati quinque marcas argenti Et pro hac recognitione concessione donatione fine et concordia predictus abbas remisit et quietum clamavit de se et ecclesia sua predicta predicto Johanni omnia damna que dicebat se habuisse occasione quod predictus Johannes ipsum prius non acquietaverint de predicta secta et predicto relevio usque ad diem quo hec concordia facta fuit in perpetuum
