Charter Document - 05460691

Charter Document - 05460691


Charter Number: 05460691
Cartulary Title: Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae [Gloucester]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1162
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Helias Giffardus omnibus hominibus suis et amicis Francis et Anglis et omnibus Sancto Dei Ecclesie filiis salutem Sciatis me concessisse domine et matri mee Berte medietatem totius manerii de Ullingwike maritagii sui donandam ecclesie Sancti Petri et Hamelino abbati et conventui Gloucestrie in perpetuam elemosinam solutam liberam et quietam ab omnibus servitiis et consuetudinibus et tallagiis et exactionibus et assisis excepto servitio dimidii militis tam in dominio quam in villenagio in bosco et plano in pratis et pasturis et omnibus aliis rebus cum omnibus libertatibus eidem manerio pertinentibus preter ecclesiam et virgultum et veterem curiam ita tamen quod secundum quantitatem medietatis curie et virgulti dabo ei escambium in terra arabili alterius medietatis Ipsa vero pro salute anime sue et mee et patris mei et omnium antecessorum et parentum nostrorum maxime vero patris et matris sue a quibus idem manerium datum fuit in matrimonium me presente et in hoc ei tam verbo quam facto ac voluntate assensum prebente dedit semet ipsam et totam predictam medietatem ecclesie Sancti Petri in hunc modum quod eandem cum alia medietate tenebit tota vita sua si voluerit Post decessum autem ipsius una medietas mihi et alia sicut dictum est ecclesie Sancti Petri Gloucestrie in perpetuum remanebit Hanc donationem tam ipsa quam ego prius in capitulo fecimus Et ego ibidem hujus rei gratia unum ex dono abbatis alium ex dono domine et matris mee annulum aureum accepi Deinde super altare Sancti Petri manu nostra presente conventu et multis aliis memoratam terram solemniter obtulimus anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo sexagesimo secundo sexto idus Julii Quod quia stabile volo esse []

Source (click image below to view full size)