Charter Document - 05460689

Charter Document - 05460689


Charter Number: 05460689
Cartulary Title: Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae [Gloucester]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1163
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Elyas Giffardus omnibus hominibus suis et amicis Francis et Anglis et omnibus Sancte Dei Ecclesie filiis salutem Sciatis me concessisse uxori mee Berte medietatem totius manerii de Ullingwike maritagii sui donandam ecclesie Sancti Petri et Hamelino abbati et conventui Gloucestrie in perpetuam elemosinam solutam et liberam et quietam ab omnibus servitiis et consuetudinibus et tallagiis et exactionibus et assisis excepto servitio dimidii militis tam in dominio quam in villenagio in bosco et plano in pratis et pasturis et omnibus aliis rebus cum omnibus libertatibus eidem manerio pertinentibus preter ecclesiam et virgultum et veterem curiam ita tamen quod secundum quantitatem medietatis curie et virgulti dabo ei escambium in terra arabili alterius medietatis Ipsa vero pro salute anime mee et sue et patris et matris et omnium antecessorum et parentum nostrorum me presente et hanc donationem faciente omnimodum prebuit assensum Et multis precedentibus ejus petitionibus ut videlicet hanc facerem donationem petitionis impetravit effectum in hunc tamen modum quod semet ipsam cum tota predicta medietate dedit ecclesie Sancti Petri sic quidem quod eandem medietatem tenebit tota vita sua si voluerit et si me defuncto supervixerit Si vero defuncta ipsa ex Dei dispositione supervixero predictam illam medietatem statim absque dilatione et omni retinaculo ecclesie Sancti Petri et monachis Gloucestrie in proprietatem et in juris plenitudinem salvo memorato servitio reddam cum omni sua plenitudine et integritate et pertinentiis suis Memoratam ergo terram super altare Sancti Petri manu propria presente conventu et multis aliis solemniter obtuli anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo sexagesimo tertio quinto decimo kalendas Augusti Quod quia stabile volo esse et firmum presentem cartam []

Source (click image below to view full size)