Charter Document - 05460685

Charter Document - 05460685


Charter Number: 05460685
Cartulary Title: Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae [Gloucester]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1186
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta inter abbatem Thomam et conventum ecclesie Sancti Petri Gloucestrie et Walterum Giffardum anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo octogesimo sexto die Mercurii proxima post festum Sancti Andree de terra de Ullingwike scilicet quod due partes totius terre de Ullingwike in bosco et plano et in pascuis et pratis et in omnibus rebus ad eas pertinentibus remanent abbati Gloucestrie et monachis et tertia pars remanet Waltero Giffardo cum advocatione ecclesie et principali domicilio et pomerio Monachi vero predicti habent culturam illam que est inter Haibroc et cheminum in escambium pomerii et curie Superior vero pars de Fridmora que est versus Brockeshes remanet Waltero Giffardo sicut fossatum dividit usque ad quercum Walteri Map cancellarii Lincolniensis Et quicquid residuum est de eadem mora a predicto fossato usque ad Haibroc abbati et monachis Gloucestrie perpetuo possidendum relinquitur Mora etiam illa que est inter Fridmoram et pomerium sit in communi pastura Cetere quoque pasture que sunt in capitibus culturarum que nunquam culte fuerunt sint in communi Et abbas et monachi ponant avaria sua in omnibus communibus pasturis quando voluerint et Walterus Giffard similiter Nullus tamen eorum ponat ibi aliqua averia nisi illa tantummodo que sunt de dominico suo de eadem villa Remanent insuper abbati et monachis prefatis due partes redditus saline de Wichio et tertia Waltero Giffard Preterea Edwinus Trote cum toto tenemento suo scilicet cum terra illa que fuit Edwini Thede et cum terra illa quam idem Edwinus prius tenuit pro duobus solidis et omnibus pertinentiis suis remanet abbati et monachis solute et quiete sine partitione Abbas autem et monachi sepedicti de nullo sint intendentes Waltero Giffardo sed faciant servitium regale episcopo Herefordensi quantum ad duas partes de Ullingwike pertinet Quod ut ratum et inconvulsum permaneat diviso inter eos cyrographo sigillorumque suorum impressionibus utrique parti appositis hinc inde confirmatur

Source (click image below to view full size)