Charter Document - 05460680
Charter Number: | 05460680 |
---|---|
Cartulary Title: | Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae [Gloucester] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1192 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Walterus Giffardus dedi et concessi Deo et ecclesie Sancti Petri Gloucestrie et Thome abbati et monachis ibidem Deo servientibus pro salute anime mee et antecessorum meorum totam partem meam quam habui in Fridmore apud Ullingwike in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni servitio Hanc autem donationem meam anno Dominice Incarnationis millesimo centesimo nonagesimo secundo die Sancti Oswaldi martiris obtuli per textum super altare Sancti Petri Gloucestrie in presentia totius conventus Quod quia ratum et inconvulsum manere volo presentis carte