Charter Document - 05460543

Charter Document - 05460543


Charter Number: 05460543
Cartulary Title: Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae [Gloucester]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1198
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Johannes Dei gratia Wygorniensis episcopus salutem in Domino Adeo nostris temporibus seva malignandi cupiditas excrevit ut ea que bene gesta sunt et disposita vix inconcussa subsistere vel debita queant tranquillitate gaudere Ea propter ad reprimendam omnium temeritatem et malitiam circumspecta sanctorum patrum discretio religiosorum paci et tranquillitati volens providere ipsos sub prelatorum suorum protectione suscipiendos et bona sua illorum auctoritate statuit esse confirmanda Dilectorum igitur in Christo filiorum Thome abbatis et monachorum Sancti Petri Gloucestrie justis petitionibus concurrentes grato assensu ut qui religionis et ordinis observantia noscuntur enitere cultui divino et orationibus liberius vacare possint et quietius ipsos sub protectione nostra suscipimus et ecclesias terras decimas et omnia bona que a retroactis temporibus in dioecesi nostra ex dono regum largitione principum vel oblatione fidelium vel quibuscunque aliis justis modis adepti sunt et usque ad hec tempora pacifice possederunt eis auctoritate nostra confirmamus in perpetuum possidenda et presentis scripti serie sigillique nostri appositione declaramus confirmata Statuentes et districtius inhibentes ut nullus eos deinceps super hiis temere audeat molestare Datum anno gratie millesimo centesimo nonagesimo octavo []

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Johannesname Dei gratia Wygorniensis episcopusname salutem in Domino Adeo nostris temporibus seva malignandi cupiditas excrevit ut ea que bene gesta sunt et disposita vix inconcussa subsistere vel debita queant tranquillitate gaudere Ea propter ad reprimendam omnium temeritatem et malitiam circumspecta sanctorum patrum discretio religiosorum paci et tranquillitati volens providere ipsos sub prelatorum suorum protectione suscipiendos et bona sua illorum auctoritate statuit esse confirmanda Dilectorum igitur in Christo filiorum Thome abbatisname et monachorum Sancti Petri Gloucestriename justis petitionibus concurrentes grato assensu ut qui religionis et ordinis observantia noscuntur enitere cultui divino et orationibus liberius vacare possint et quietius ipsos sub protectione nostra suscipimus et ecclesias terras decimas et omnia bona que a retroactis temporibus in dioecesi nostra ex dono regum largitione principum vel oblatione fidelium vel quibuscunque aliis justis modis adepti sunt et usque ad hec tempora pacifice possederunt eis auctoritate nostra confirmamus in perpetuum possidenda et presentis scripti serie sigillique nostri appositione declaramus confirmata Statuentes et districtius inhibentes ut nullus eos deinceps super hiis temere audeat molestare Datum anno gratie millesimo centesimo nonagesimo octavo []