Charter Document - 05460488

Charter Document - 05460488


Charter Number: 05460488
Cartulary Title: Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae [Gloucester]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1185
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Anno ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi millesimo centesimo octogesimo quinto facta est talis concordia inter Thomam abbatem et conventum monasterii Gloucestrie et Nicholaum filium Roberti super capella de Nimdesfelde quod idem Nicholaus et successores sui habebunt ibi cantariam suam et capellanum residentem ita quod persona de Froucestre assensu abbatis et conventus predicti clericum quendam Adam nomine in perpetuam vicariam predicte capelle sub annua pensione viginti solidorum dum vixerit receperit Idem vero clericus juramentum prestitit quod fidelis erit matrici ecclesie de Froucestre et quod predictum censum persone ejusdem annuatim persolvet medietatem ad Pascha et aliam medietatem ad festum Sancti Michaelis Singuli autem capellani qui loco suo in ecclesia ministrabunt similem fidelitatis prescripte persone facient cautionem Post discessum vero jam dicti clerici persona de Froucestre assensu et consilio abbatis et conventus quemcunque voluerit vicarium et idoneum sub annua pensione tantummodo duarum marcarum in prefata capella substituet et majorem pensionem ab ullo capellano exigere non poterit Prefatus vero Nicholaus quandam virgata terre quam antiquitus capella ex donatione antecessorum suorum possedit eidem in elemosinam perpetuam restituet Et preterea omnes decimas tam de dominio sue quam de villenagio bladi scilicet et feni pullorum et vitulorum porcellorum agnorum lane et lini caseorum et reliquorum omnium ex integro de quibus decime dari solent absque ulla diminutione concessit Et sciendum quod idem Nicholaus neque heredes sui cum singuli sibi succedent aliquid sibi juris decetero vendicabunt in advocatione ejusdem capelle seu presentatione vicariorum Celebrabitur ibi baptismus parvulorum omni tempore allato chrismate matricis ecclesie de Froucestre Et sepultura fiet ibi omnium ibidem defunctorum exceptis illis qui virgatas integras seu dimidias tenebunt viris et mulieribus Quod si tanta temporis intemperies ingruerit ut non possint ad matricem ecclesiam corpora deferri persone matricis ecclesie integre reservatis obventionibus illic sepelientur Quod si ratum et inconvulsum in posterum permaneat diviso inter eos cyrographo confirmatum est et sigillis eorum utrumque appositis roboratum Hiis testibus []

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Anno ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi millesimo centesimo octogesimo quinto facta est talis concordia inter Thomam abbatemname et conventum monasterii Gloucestriename et Nicholaum filium Robertiname super capella de Nimdesfelde quod idem Nicholausname et successores sui habebunt ibi cantariam suam et capellanum residentem ita quod persona de Froucestre assensu abbatisname et conventusname predicti clericumname quendam Adamname nomine in perpetuam vicariam predicte capelle sub annua pensione viginti solidorum dum vixerit receperit Idem vero clericusname juramentum prestitit quod fidelis erit matrici ecclesie de Froucestre et quod predictum censum persone ejusdem annuatim persolvet medietatem ad Pascha et aliam medietatem ad festum Sancti Michaelis Singuli autem capellani qui loco suo in ecclesia ministrabunt similem fidelitatis prescripte persone facient cautionem Post discessum vero jam dicti clericiname persona de Froucestre assensu et consilio abbatisname et conventusname quemcunque voluerit vicarium et idoneum sub annua pensione tantummodo duarum marcarum in prefata capella substituet et majorem pensionem ab ullo capellano exigere non poterit Prefatus vero Nicholausname quandam virgata terre quam antiquitus capella ex donatione antecessorum suorum possedit eidem in elemosinam perpetuam restituet Et preterea omnes decimas tam de dominio sue quam de villenagio bladi scilicet et feni pullorum et vitulorum porcellorum agnorum lane et lini caseorum et reliquorum omnium ex integro de quibus decime dari solent absque ulla diminutione concessit Et sciendum quod idem Nicholausname neque heredes sui cum singuli sibi succedent aliquid sibi juris decetero vendicabunt in advocatione ejusdem capelle seu presentatione vicariorum Celebrabitur ibi baptismus parvulorum omni tempore allato chrismate matricis ecclesie de Froucestre Et sepultura fiet ibi omnium ibidem defunctorum exceptis illis qui virgatas integras seu dimidias tenebunt viris et mulieribus Quod si tanta temporis intemperies ingruerit ut non possint ad matricem ecclesiam corpora deferri persone matricis ecclesie integre reservatis obventionibus illic sepelientur Quod si ratum et inconvulsum in posterum permaneat diviso inter eos cyrographo confirmatum est et sigillis eorum utrumque appositis roboratum Hiis testibus []