Charter Document - 05460437

Charter Document - 05460437


Charter Number: 05460437
Cartulary Title: Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae [Gloucester]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1196 - 1198
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Johannes Dei gratia Wygorniensis episcopus salutem in Domino Quoniam rem judicio vel concordia diffinitam non decet in scrupulum contentionis revocari mos inolevit in ecclesia Dei rem taliter gestam scripto perpetuare et auctoritate pontificali confirmare universitati igitur vestre innotescat quod cum inter T[homam] abbatem et conventum Gloucestrie et Godfridus priorem et conventum Lanthonie super sepulturis ecclesiarum subscriptarum frequens questio mota fuisset tandem inter eos sub presentia et auctoritate nostra convenit in hunc modum scilicet quod si aliquis de parochianis abbatis et monachorum Sancti Petri scilicet ecclesie Beate Marie ante portam abbatie et Sancti Johannis Baptiste et aliarum ecclesiarum cimiteriis carentium in villa Gloucestrie sitarum apud Lanthoniam duobus vel tribus presentibus in extrema voluntate sepulturam elegerit canonici hoc ipsum monachis denunciabunt et ita libere et pacifice licebit canonicis id ipsum recipere Similiter si aliquis do parochianis canonicorum Lanthonie in villa Gloucestrie scilicet ecclesie Beate Marie infra portam australem et Sancti Audeni extra muros civitatis apud ecclesiam Sancti Petri duobus vel tribus presentibus in extrema voluntate sepulturam elegerit monachi hoc ipsum canonicis denunciabunt et ita libere et pacifice licebit monachis ipsum recipere Ita quidem quod si vel monachos vel canonicos in tali electione contigerit esse presentes intuitu caritatis eligentem monebunt ut ecclesiam a qua recedit sive monachorum sive canonicorum in aliquo beneficio respiciat De capella autem castelli ita convenit inter eos quod si aliquis de castello penes Sanctum Petrum sepulturam sibi eligere voluerit liberum sit monachis ipsum recipere similiter si penes Lanthoniam sepeliri voluerit canonici ipsum libere recipient nullis privilegiis hinc inde impetratis vel impetrandis huic amicabili compositioni in posterum prejudicantibus Hanc itaque compositionem ut perpetuam obtineat firmitatem et nullius malignitate valeat infirmari presentis scripti annotatione et sigilli nostri appositione roboravimus Hiis testibus []

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Johannesname Dei gratia Wygorniensis episcopusname salutem in Domino Quoniam rem judicio vel concordia diffinitam non decet in scrupulum contentionis revocari mos inolevit in ecclesia Dei rem taliter gestam scripto perpetuare et auctoritate pontificali confirmare universitati igitur vestre innotescat quod cum inter T[homam] abbatemname et conventum Gloucestriename et Godfridus prioremname et conventum Lanthoniename super sepulturis ecclesiarum subscriptarum frequens questio mota fuisset tandem inter eos sub presentia et auctoritate nostra convenit in hunc modum scilicet quod si aliquis de parochianisname abbatisname et monachorum Sancti Petriname scilicet ecclesie Beate Marie ante portam abbatie et Sancti Johannis Baptiste et aliarum ecclesiarum cimiteriis carentium in villa Gloucestrie sitarum apud Lanthoniam duobus vel tribus presentibus in extrema voluntate sepulturam elegerit canoniciname hoc ipsum monachisname denunciabunt et ita libere et pacifice licebit canonicisname id ipsum recipere Similiter si aliquis do parochianisname canonicorum Lanthoniename in villa Gloucestrie scilicet ecclesie Beate Marie infra portam australem et Sancti Audeni extra muros civitatis apud ecclesiam Sancti Petri duobus vel tribus presentibus in extrema voluntate sepulturam elegerit monachiname hoc ipsum canonicisname denunciabunt et ita libere et pacifice licebit monachisname ipsum recipere Ita quidem quod si vel monachosname vel canonicosname in tali electione contigerit esse presentes intuitu caritatis eligentem monebunt ut ecclesiam a qua recedit sive monachorumname sive canonicorumname in aliquo beneficio respiciat De capella autem castelli ita convenit inter eos quod si aliquis de castello penes Sanctum Petrum sepulturam sibi eligere voluerit liberum sit monachisname ipsum recipere similiter si penes Lanthoniam sepeliri voluerit canoniciname ipsum libere recipient nullis privilegiis hinc inde impetratis vel impetrandis huic amicabili compositioni in posterum prejudicantibus Hanc itaque compositionem ut perpetuam obtineat firmitatem et nullius malignitate valeat infirmari presentis scripti annotatione et sigilli nostri appositione roboravimus Hiis testibus []