Charter Document - 05450824
Charter Number: | 05450824 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1230 - 1232 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Thomas de Sanford quietum clamavi pro me et heredibus meis inperpetuum abbatisse de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus omnes sectas de manerio illarum de Eaton ad hundredum meum de la Stapele ita videlicet quod numquam ego vel heredes mei de manerio predicto sectam aliquam ad predictum hundredum nostrum clamare possumus Pro hac autem quieta clamatione dedit michi predicta abbatissa vii marcas Et sciendum quod predicta abbatissa ad custum suum queret licentiam concordie iusticiarii domini regis inter me et ipsam Si vero ab hac conventione ego vel heredes mei resilire voluerimus dabimus predicte abbatisse xx marcas de pena et reddemus ei predictas vii marcas quas ab ea recepi et hoc fideliter servandum affidavi Hiis testibus Johanne Lupello Stephano de Harehull Roberto Basset et multis aliis