Charter Document - 05450823

Charter Document - 05450823


Charter Number: 05450823
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1242 - 1246
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis litteras istas visuris vel audituris ego prior loci sancte Marie de Wrokeston et totius conventus qui ibidem servit deo et beate Marie salutem in domino Noverit universitas vestra quod nos obligavimus nos et successores nostros inperpetuum ad reddendum abbatisse et conventui de Godestowe annuatim xl s argenti videlicet xx s ad octabas sancti Martini in hyeme et xx s ad octabas pentecost quos xl s patronus noster magister Michael Belet assignavit nobis percipiendos in manerio suo de Sidestan ubi ipse dedit nobis x libratas terre sicut carta eius testatur quam habemus Et predictam obligationem multis modis fecimus quia iuravimus in animas nostras ad predictam solutionem trium marcarum sine fraude et occasione cessante omni contradictione et inpedimento faciemus ad predictos terminos Et sigillo nostro conventuali quod huic scripto appensum est confirmavimus sub pena xx s pro quolibet defectu si contingat Subiciemus nos specialiter in hac parte iurisdictioni episcopi Lincoln qui fuerit pro tempore et similiter archidiaconi Oxon ut illi duo vel unus eorum possit nos sine omni contradictione compellere ad predictam solutionem et ad penam si fuerit commissa Et quicumque creatus fuerit in priorem iurabit quod fideliter hanc obligationem observabit Hiis testibus []