Charter Document - 05450818

Charter Document - 05450818


Charter Number: 05450818
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1185 - 1187
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant omnes ad quos presens scriptum pervenerit quod ego Gaufridus filius Durandi et Matillis uxor mea concessimus et dedimus deo et sancte Marie et sancto Johanni baptiste de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus quando ego Matillis reddidi me monialem eidem ecclesie in puram et perpetuam elemosinam unam marcam redditus quam Petrus filius noster reddet annuatim predictis monialibus de terra quam Rogerus Sorus tenuit et de terra Audoeni que sunt de maritagio ipsius Matillis quas terras predictus Petrus tenebit hereditarie de prefatis monialibus Hanc autem marcatam redditus dedimus prefate ecclesie pro salute animarum nostrarum et antecessorum et parentum et amicorum nostrorum Testibus dominis Johanne Norwic episcopo Hugone abbate de Osen Alano de Furn vicecomite Oxenf Gaufrido capellano magistro Roberto de Waxton magistro Waltero de Calna magistro Lamberto Hugone capellano Willelmo de Oxeneford fratre domini J Norwic episcopi Hugone filio Willelmi Waltero de Rivera Roberto de Stanford Johanne Kepeharm