Charter Document - 05450817

Charter Document - 05450817


Charter Number: 05450817
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1195 - 1228
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus presentibus et futuris quod ego Estrilda filia Gerebodi aurifabri concessi et dimisi et liberavi Turoldo corduenario nepoti meo medietatem versus orientem totius terre mee que est inter terram Laurencii filii Wiardi et terram Gaufridi aurifabri que est de feodo ecclesie de Osneia illi et heredibus suis habendam et tenendam de me et heredibus meis in feodo et hereditate libere et quiete et integre reddendo inde annuatim iii s ad duos terminos anni pro omni servitio ex quibus volo et firmiter precipio quod Turoldus predictus et heredes eius reddant annuatim pro me et heredibus meis capitali domino xv d in crastino diei pasce et iii d michi et heredibus meis eodem die et ad festum sancti Michaelis capitali domino xv d et iii d michi et heredibus meis ad eundem terminum Et ego et heredes mei warantizabimus medietatem predictam prefate terre predicto Turoldo et heredibus eius contra omnes homines mares et feminas Et pro concessione mea et dimissione et liberatione et warentizatione mea predivise terre prenominatus Turoldus dedit michi x s de recognitione Et ut premissa terra sepedicto Turoldo et heredibus eius sicut predivisum est perpetuo firma et stabilis permaneat hac mea presenti carta et sigillo confirmavi Hiis testibus Simone priore sancte Frid Willelmo de Brige Petro filio Gaufridi Laurentio Kepeharm Henrico filio Simeonis Thoma filio Henrici Adam Rufo Radulpho Halgot Gaufrido aurifabro Reginaldo fratre eius Lamberto corduenario Rogero filio Erlwini Thoma filio Widonis et Ricardo et Warino et Andrea filiis meis