Charter Document - 05450811

Charter Document - 05450811


Charter Number: 05450811
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1309
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus presentes litteras visuris vel audituris Agnes que fuit uxor Alexandri de Eynesham salutem in domino sempiternam Noveritis me in ligia potestate et pura viduitate mea remisisse et omnino pro me et heredibus meis imperpetuum quietum clamasse sine aliquo retenemento abbatisse et conventui de Godestowe et earum successoribus totum jus meum et clamium quod habeo habui vel aliquo modo habere potero in tota illa placea cum omnibus suis ubique pertinentiis super quam placeam una coquina edificata est et quam quidem placeam Alexander de Eynesham et Agnes uxor eius dederunt ante statutum domini regis abbatisse et conventui de Godestowe et earum successoribus imperpetuum et per cartam suam feoffaverunt que quidem iacet in Shidezerd in Oxon inter tenementum Thome Sowy ex parte boriali et tenementum predicte abbatisse et conventus de Godestowe ex parte australi ita quod nec ego nec aliquis per me seu pro me in predicta placea cum omnibus suis pertinentiis aliquod ius vel clamium de cetero exigere vel vendicare poterimus imperpetuum Et ego predicta Agnes et heredes mei totam predictam placeam cum omnibus suis ubique pertinentiis predicte abbatisse et conventui de Godestowe et earum successoribus contra omnes gentes warantizabimus et defendemus imperpetuum In cuius rei testimonium huic presenti quiete clamationi sigillum meum apposui Hiis testibus Johanne de Dokelington maiore tunc Oxon Radulpho Hampton Roberto de Watelington tunc ballivis ville Oxon Roberto de Wormenhale Johanne de Coleshulle Thoma de Hengseie Johanne de Maidenstone Adam de Spaldyngg Johanne le barbour et multis aliis Data Oxon die martis proxima post epiphiani domini anno regni regis Edwardi filii regis Edwardi secundo