Charter Document - 05450806
Charter Number: | 05450806 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1225 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm a die pasche in unum mensem anno regni regis Henrici filii regis Johannis nono coram Martino de Pathille Thoma de Muleton Thoma de Heiden Roberto de Lexinton Galfrido le Sauvag justiciis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum Bluet petentem et Feliciam abbatissam de Godestowe deforciantem per Absolonem capellanum positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de advocatione ecclesie de Daglingeworthe unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Willelmus recognovit advocationem predicte ecclesie esse jus ipsius abbatisse et ecclesie sue de Godestowe et illam remisit et quietam clamavit de se et heredibus suis ipsi abbatisse et abbatissis que ei succedent et ecclesie sue de Godestowe inperpetuum Et pro hac recognitione remissione quieta clamantia fine et concordia eadem abbatissa recepit ipsum Willelmum et heredes suos in singulis benefactis et orationibus que fient de cetero in ecclesia de Godestowe