Charter Document - 05450788
Charter Number: | 05450788 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1159 - 1164 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod ego Robertus de Meisi et heredes mei concessimus et dedimus ecclesie dei et sancte Marie et sancti Johannis baptiste de Godestowe et monialibus ibidem servitio dei mancipatis terram meam in Wintonia que est de fiudo comitis Gloecestrie cum filia mea que in prefata ecclesia facta est monialis in perpetuam elemosinam pro remissione omnium peccorum nostrorum et predecessorum decessorum scilicet unam terram que est extra portam de nort quam Willelmus Hogelies tenet et alteram que est in Suldwregtestret et Flesmongerestrete solutam et liberam ab omni seculari servitio atque omni exactione quietam ita ut umquam melius et liberius et quietius predecessores mei predictam terram tenuerunt ita tamen ut hospitium illic habeam meis nummis ut consuevi si necesse fuerit Hiis testibus Wachelino abbate Abbenduna Nicholao et Rogero filiis eiusdem Roberti et Emma eius sorore et M eius uxore et Ricardo capellano eiusdem R et H de Pulton B clerico de Eton et R eius filio et R Silvano et W de Chaldefeld et R Bloet et H clerico de Haton et R de Dol et ceteris pluribus scilicet Walchelino de Holebroc et R filio Hosmundi