Charter Document - 05450787
Charter Number: | 05450787 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1175 - 1225 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit quod ego Philippus de Mutton et uxor mea Ysouda dedimus et concessimus deo et sancto Johanni baptiste de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus pro salute animarum nostrarum et parentum nostrorum ii s redditus sterlingorum in piam et perpetuam elemosinam percipiendos annuatim a nobis et heredibus nostris quos a domino Nicholao de Mutton percipere consueverunt ita tamen quod de cetero eosdem recipient singulis annis ab Hugone Pincerna libero homine nostro et ab heredibus suis post decessum eius quos ad hoc faciendum predictis monialibus assignavimus videlicet ad festum sancti Martini xii d et ad festum pentecostes xii d Quod ut ratum et firmum permaneat presenti scripto cum sigilli nostri munimine corroboravimus Hiis testibus domino capellano de Godestowe et domino Walerando et Thoma fratre nostro Johanne de Eston Roberto de Heselon et multis aliis