Charter Document - 05450784

Charter Document - 05450784


Charter Number: 05450784
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1173 - 1199
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Matillis comitissa de Clar filia Jacobi de Sancto Hillario dedi in perpetuam elemosinam pro animabus patris et matris mee et pro anima domini mei Rogeri comitis de Clara et pro salute anime me et pro salute heredum meorum deo et sancto Johanni baptiste et sanctimonialibus de Godestowe que nocte dieque deo deserviunt unam marcam argenti eis accipendam in die sancti Michaelis nominatim de terra quam Ricardus filius Alani tenet in Sipethona scilicet de terra quam Asculws de Sancto Hillario dedit Albrico de Spineto Hanc predictam marcam dedi predictis sanctimonialibus ad emendum sibi vinum in die sancti Johannis baptiste Ut autem hec mea donatio firma sit et stabilis permaneat hanc cartam huius sigilli mei attestatione confirmavi Hii sunt testes Janius de Clara Robertus de Braibroc Ricardus de Willecano Henricus de Eifordde Stephanus capellanus Willelmus Multel Alanus camberarius magister Rogerus de Godestowe magister Beniamin et multis aliis