Charter Document - 05450772
| Charter Number: | 05450772 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Quitclaim |
| Date: | 1259 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est conventio facta inter dominam abbatissam et conventum de Godestowe ex una parte et Radulphum de Cheindut et Agnetem uxorem eius ex altera ad Templum Couel die dominica infra octabas epiphanie anno regni H filii regis Johannis xl tercio ita quod dictus Radulphus remisit et quietum clamavit pro se consensu et assensu dicte Agnetis uxoris sue et heredum suorum totum jus et clamium quod habuerunt vel habere potuerunt in terra que vocatur Anfric que aliquando fuit domini Radulphi de Scaccar super Kingeshull in parrochia de Parva Messenddun cum omnibus pertinentiis suis in pratis pasturis pascuis et in boscis sine aliquo retenemento quod ad eos vel ad heredes suos aliquo modo contingere possint dictis abbatisse et conventui de Godestowe et earum successoribus inperpetuum Pro hac autem quieta clamantia et remissione dabunt dicte abbatisse et sanctemoniales de Godestowe dictis Radulpho et Agneti uxori sue l et iii marcas et ad Katerinam sororem dicte Agnetis uxoris dicti Radulphi faciendam monacham in dicto monasterio sumptibus dicti monasterii dicta abbatissa et conventus teneantur Et idem Radulphus meliori consilio et providentia virorum discretorum sine dilatione et pigricia quam citius fieri potest sumptibus dicti monasterii et uxorem suam faciet facere predictam terram cirographari in curia domini regis excepto quod dictus Radulphus inveniet equos sibi et uxori sue et suis sequatibus qui de sua sunt familia Et de predictis l marcas et iii pacate sunt xxv marcas domino Stephano de Cheindut in equali manu donec tota predicta conventio compleatur Et si forte contingat quod absit quod ex parte dictorum Radulphi et Agnetis post partum predicte Agnetis aliquod impedimentum preter quam infirmitas aliquo modo interveniat et obstet quominus predictus conventio de predicta terra cyrographari debite non possit dictus Stephanus de Cheindut predictas xxv marcas sine aliqua contradictione seu dilatione dictis abbatisse et conventui plenarie refundet sub pena x marcarum Et idem dictus Stephanus dabit xl s domino regi Alman et suis ballivis qui pro tempore fuerint ad distringendum eum per terras et catalla mobilia et immobilia ubicumque fuerint inventa in potestate dictorum ballivorum de die in diem donec predicta peccunia si commissa fuerit una cum xxv marcis prenominatis dictis abbatisse et conventui plenarie fuerit satisfactum Cum autem cyrographum ut predivisum est in curia domini regis legittime fuerit levatum dicta abbatissa et sanctemoniales de residuo ultra xxv marcas usque ad liii marcas dicto Radulpho de Cheindut et Agneti uxori sue satisfaciant sine dilatione et contraditione ita videlicet quod una manu tradatur cyrographum et puella ad dei famulatum et altera manu sumatur peccunia Alioquin tota predicta conventio pro nichilo habeatur si stet per abbatissam et conventum quod conventio non teneatur nec dicti denarii dicto Stephano traditi dictis abbatisse et conventui restituantur et solo dicte peccunie et mancipatio dicte puelle uno die uno loco ubi ex consensu partium consultius fuerit provisum fiat ita quod neutri parti possit periculum eminere prestita infra sufficienti cautione dicto Radulphi et Agnetis quod abbatissa et conventus infra tempus quod dicti Radulphus et Agnes eisdem constituent professionem predicte Katerine procurabunt Et interim eam in domo de Godestowe ita quod non exeat salvo custodient Ut autem omnia predicta ut predivisa sunt stabilia et inconcussa permaneant presenti scripto in modum cyrographi confecto dicta abbatissa et conventus et dictus Stephanus de Cheindut et Radulphus frater eius sigilla sua huic inde apposuerunt Hiis testibus domino Roberto priore sancte Frideswide domino Petro Foliot milite Henrico Yug Willelmo de Arden Willelmo de Poder Wakelino de Upton et aliis
