Charter Document - 05450766

Charter Document - 05450766


Charter Number: 05450766
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1342
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Edwardus dei gratia rex Angl et Francie et dominus Hibn omnibus ad quos presentes littere pervenerint salutem Sciatis quod de gratia nostra speciali et ob affectionem quam erga dilectam nobis in Christo Matillidem de Bello Campo abbatissam de Godestowe gereremus et habemus concessimus pro nobis et heredibus nostris eidem abbatisse et conventui eiusdem loci tres carectatas bosci percipiendas et habendas singulis septimanis in bosco nostro de Shottore per liberationem forestariorum nostrorum eiusdem bosci ad totam vitam ipsius Matillidis abbatisse et quod eedem abbatisse et conventus liberum introitum et liberum exitum ex hac causa habeant in bosco nostro supradicto In cuius rei testimonium has litteras nostras fieri fecimus patentes Teste me ipso apud Westm vicesimo quinto die Februarii anno regni nostri Angl sexto decimo regni vero nostri Franc tercio