Charter Document - 05450764
| Charter Number: | 05450764 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Licence |
| Date: | 1303 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Edwardus dei gratia rex Angl dominus Hibn et dux Aquit omnibus ad quos presentes littere pervenerint salutem Licet de communi consilio regni nostri statuimus quod non liceat viris religiosis seu aliis ingredi feodum alicuius ita quod ad manum mortuam deveniat sine licentiam nostra et capitalis domini de quo res illa inmediate tenetur per finem tamen quem dilecta nobis in Christo abbatissa de Godestowe fecit nobiscum in cancellaria nostra concessimus et licentiam dedimus quantum in nobis est Nicholao Walrand de Bluntesdon quod ipse unum mesuagium cum pertinentiis in Oxon dare possit et assignare prefate abbatisse et monialibus eiusdem loci habendum et tenendum eisdem abbatisse et monialibus et earum successoribus imperpetuum Et eisdem abbatisse et monialibus quod ipse predictum mesuagium a prefato Nicholao recipere possint et tenere sicut predictum est tenere presentium similiter licentiam dedimus specialem nolentes quod predictus Nicholaus vel heredes sui aut predicte abbatissa et moniales seu earum sucessores ratione statuti predicti per nos vel heredes nostros inde occasionentur in aliquo seu graventur salvis tamen capitalibus dominis feodi illius servitiis inde debitis et consuetis In cuius [rei] testimonium has litteras nostras fieri fecimus patentes Teste me ipso apud Westm viii die Marcii anno regni nostri tricesimo primo
