Charter Document - 05450753

Charter Document - 05450753


Charter Number: 05450753
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1199 - 1216
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Johannes dei gratia rex Angl dominus Hibn dux Norm Aquit comes Andeg comitibus baronibus justiciis vicecomitibus prepositis et omnibus ballivis et fidelibus suis salutem Precipimus quod moniales de Godestowe et omnes res earum quas homines sui poterunt affidare earum esse proprias sint quiete de theloneo et passagio et pontagio et omni consuetudine per totam terram nostram Angl Et prohibemus quod nullus eas super hoc iniuste disturbet super forisfacturam x li sicut littere H patris nostri patentes testantur Teste H Cant archiepiscopo cancellario nostro apud Hallon xvi die Junii