Charter Document - 05450749

Charter Document - 05450749


Charter Number: 05450749
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Protection
Date: 1190
Date type: Internal, Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Ricardus dei gratia rex Angl dux Norm Aquit comes Andeg justiciis et omnibus ballivis et ministris suis Angl salutem Volumus et firmiter precipimus quod abbatissa et moniales de Godestowe omnia tenementa sua habeant et teneant in bona pace que in pace tenerent die qua novissime ab Angl in Normmaniam transfretavimus Perhibemus etiam ne predicte moniales ab aliquo iniuste vexentur ne de aliquo tenementorum suorum ponantur in placitum aut respondeant nisi coram nobis vel capitali justicia nostra Teste me ipso apud Aquiliam xxxi die Maii