Charter Document - 05450742
Charter Number: | 05450742 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Exemption |
Date: | 1163 - 1172 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
H rex Angl et dux Norm et Aquit et comes And justiciis vicecomitibus et omnibus ministris suis totius Angl et nominatim portuum maris salutem Precipio quod moniales de Godestowe et omnes res earum quas homines sui poterunt affidare earum esse proprias sint quiete de theloneo et passagio et pontagio omni consuetudine per totam terram meam Anglie Et prohibeo quod nullus eas super hoc eas iniuste disturbet super x li forisfacture Teste Ricardo archidiacono Pictav Apud Wodest