Charter Document - 05450738
Charter Number: | 05450738 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1156 - 1157 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
H rex Angl et dux Norm et Aquitan et comes Andegav archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus justiciis baronibus vicecomitibus ministris et omnibus fidelibus suis totius Anglie salutem Sciatis me concessisse et in perpetuam elemosinam confirmasse deo et ecclesie sancte Marie et sancti Johannis baptiste de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus terram et locum in quo ecclesia sua fundata est et omnes donationes que eis facte sunt ex dono Reginaldi de Sancto Walerico locum qui vocatur Godestowe in quo ecclesia sua fundata est ex dono domine mee imperaticis et meo terram de Scillingford videlicet ii hidas et dimidiam virgatam terre cum pratis et pasturis quam Radulphus scriba tenuit pro lii s et vi d per annum et C solidatas terre in Waltun sicut eam habuerunt quando domina mea imperatrix obsessa fuit in Oxeneford et totam decimam omnium fructuum de Wudestoc et nundinas que durent iii dies plenarios apud Godestowam ad natale sancti Johannis baptiste et firmiter precipio quod omnes illi qui ad illas nundinas venerint habeant meam firmam pacem et omnes res eorum in eundo et redeundo ne aliquis eos nec res eorum iniuste disturbet ex dono Reginaldi de Sancto Walerico molendinum de Wolgaricote et unam piscariam que vocatur Kingeswere et prata que vocatur Heringesham Boieham et Licheseie et terram que iacet inter duas aquas et dimidium prati quod vocatur Lambeia et eiusdem prati alteram medietatem ex dono Rodberti de Oilleio et i modum frumenti de molendino que sunt sub castello Oxineford annuatim persolvendum ex dono Alexandri Lincoln episcopi C s per annum de telonea Banneburie ex dono Rodberti Exoniensis episcopi xl s annuatim persolvendos videlicet xx s in ecclesia de Ferendun et xx in ecclesia sancte Marie Gloecestrie ex dono Rodberti comitis Lerecestrie lx solidatas terre in Halso ex dono Reginaldi filii comitis et Emeline uxoris sue et heredum suorum Eatonam cum omnibus appendiciis suis ex dono Radulphi Bloet et matris et fratrum suorum ecclesiam de Dantesburne cum terris et omnibus appendiciis suis ex dono Simonis de Wadhulla medietatem ecclesie de Peteshylla ex dono Simonis despensarii decimam de Rollendriht ex dono Nicholai Bassat i hidam terre in Risendune ex dono Ricardi la Baanc totam dotem matris sue scilicet Hodicote quantum predecessores sui possiderunt scilicet v hidas et Cnolle et Swanton cum omnibus pertinentiis suis ex dono Arnulfi de Bolde terram que dicitur Sanford ex dono Rogeri Dalmari l acras in Blechesdon ex dono Walteri de Pery in eadem villa unam virgatam terre et x acras ex dono Hugonis de Tywe ix solidatas terre in Oxeneford ex dono civium Oxeneford wicam quam tenuit Sagrimus in Portmaneit iuxta Oxenef ex dono Ambrosii filii Geroldi v solidatas terre in Winton ex dono Eilwini filii Godegos ecclesiam sancti Egidii iuxta Oxenef ex dono Baldewini filii Ingerit in Lundon in Estchepe xi solidatas terre Quare volo et firmiter precipio quod predicta ecclesia et moniales ibidem deo servientes habeant et teneant in perpetuam elemosinam hec omnia predicta et quecumque alia dei distributione adquisita fuerint cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus cum soca et saca et toll et team et infangeneyeof bene et in pace et libere et honorifice omnino quietas de scire et hundredo et placitis et auxiliis et assisis et geldo et denegeldo et scutagiis de murdro et latrocinio et omni geldo omnibusque aliis rebus ne aliquis eis iniuriam vel molestiam in aliquo faciat quia predicta ecclesia de Godestowe et moniales ibidem deo servientes et omnes res et possessiones et homines sui specialius omnibus ceteris in Anglia sunt in mea propria manu protectione et custodia Teste domina mea imperatrice et Philippo Baioc et Arnulfo Lex episcopis et Thoma cancellario Roberto de Novoburgo Ricardo de Hum conestabulario et Warino filio Geroldi camerario et Maneser Biset dapifer et Roberto de Dunest Apud Rothomagum