Charter Document - 05450728

Charter Document - 05450728


Charter Number: 05450728
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1259 - 1271
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Simon de Saunterdon remisi et omnino quietum clamavi deo et ecclesie beate Marie et sancti Johannis baptiste de Godestowe et sanctimonialibus ibidem deo servientibus et inperpetuum servituris totum jus et clamium quod habui vel habere potui in illa domo quam quondam emi de Simone Alecod que sita est inter domum quam Willelmus Wauder assignavit capellano missam beate Marie virginis inperpetuum celebranti ex parte una et venella que se extendit versus domum Johannis de Irrelland ex parte altera salvo tamen quod Godefridus frater meus et Milesent uxor sua teneant tantum predictam domum cum suis pertinentiis ad vitam eorum sine aliqua contradictione faciendo inde abbatisse et conventui de Godestowe servitium debitum et consuetum Et quia volo quod hec mea remissio et quieta clamatio pro me et successoribus meis rata et stabilis permaneat post vitam predicti Galfridi et uxoris sue Matildis huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Philippo Basset domino Willelmo tunc magistro de Godestowe Willelmo de la Lude Thoma Wader Johanne Irrelland Willelmo de Puteruge Odone clerico de Godestowe et aliis