Charter Document - 05450724
Charter Number: | 05450724 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1250 - 1275 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Noverint universi quod ego Sabina filia Osberti le cordewanarius de Wicumbe quietum clamavi pro me et pro heredibus meis Simoni de Santerdun et heredibus vel assignatis suis totum jus et clamium quod habui aut vendicare vel clamare potui in mesuagio illo cum pertinentiis suis in villa de Wicumb quod iacet inter mesuagium quod David faber tenuit et mesuagium quod Ricardus archer tenuit sicut mete et divise docent et proportant Pro hac autem quieta clamantia dedit michi predictus Simon ii s argenti In cuius rei testimonium presentes litteras sigillo meo roboravi Hiis testibus Willelmo filio Wauder Gervasio draper Willelmo Tabbe Waltero Bille Andrea Croc Roberto de Eselburg David fabro et aliis