Charter Document - 05450720

Charter Document - 05450720


Charter Number: 05450720
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1225 - 1275
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit tam presentibus quam futuris quod ego Walterus pistor et heredes mei quietum clamavimus abbatisse de Godestowe et conventui eiusdem loci totum ius nostrum quod habuimus in mesuagio illo quod tenui de Ricardo Alecod de feudo ecclesie de Wicumbe scilicet de illo mesuagio quod est inter domum que Levewini fuit fabri et domum que fuit Ricardi Alecod Et pro hac quieta clamantia predicta abbatissa et conventus eiusdem loci dederunt michi et Liete uxori mee et pueris meis viii marcas argenti Et ego Walterus et uxor mea et pueri mei abiuravimus totum ius nostrum de predicto mesuagio et de omnibus pertinentiis eius choram curia de Wicumbe Hiis testibus Willelmo Hervei Roberto de Croind Roberto Golorioso Gileberto de Hibernia Ricardo Alecod Willelmo de la Gutt Godwino fabro et multis aliis