Charter Document - 05450718

Charter Document - 05450718


Charter Number: 05450718
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1248 - 1269
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Alicia la Blitha dedi et concesse et quietum clamavi domine Emme Bluet abbatisse de Godestowe et conventui eiusdem loci unum mesuagium cum omnibus pertinentiis suis in villa Wicumbie super feudum eiusdem abbatisse de Godestowe scilicet illud mesuagium quod fuit Willelmi le Blithe avuncului mei quod michi accidit nomine hereditatis ex parte predicti Willelmi le Blithe avunculi mei et iacet inter mesuagium quod Galfridus de la Gutere tenuit et mesuagium quod Thomas Niger tenuit sicut mete et divise docent et proportant tenendum et habendum predictum mesuagium cum omnibus pertinentiis suis predicte abbatisse et conventui et eorum successoribus bene et in pace cum toto iure et clamio quod ego in eo vel aliquis heredum meorum habuimus vel habere potuimus faciendo servitium capitalibus dominis inde debitum Pro hac autem donatione concessione et quieta clamantia predicta abbatissa dedit michi xx s argenti premanibus Et ut hec mea donatio concessio et quieta clamantia rata et inconcussa permaneat presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Willelmo filio Walderi Thoma Walder magistro Petro mercatore Willelmo de Luda Gileberto Godeman Willelmo de Puderug Radulpho Warin Galfrido de la Guter Roberto Warin Galfrido de Kingestun Simone Alecod et multis aliis