Charter Document - 05450714
Charter Number: | 05450714 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1220 - 1230 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Thomas capellanus de Wicumbe dedi et quietum clamavi et huic presenti scripto confirmavi pro me et heredibus meis inperpetuum domui de Godestowe pro deo et pro salute anime mee et antecessorum meorum totum redditum quod habui et quod habere potui de duobus mesuagiis cum pertinentiis in Wicumbe super dotem ecclesie in eandem villa ita quod predicta domus de Godestowe recepit de Simone Alecod et de heredibus suis annuatim iii s ad duos anni terminos et de Henrico karetario et de heredibus Willelmi Oscho iiii s annuatim ad duos anni terminos salvis tenementis illis et heredibus illorum Predicta vero domus reddet Jude ad lumen ecclesie de Wicumbe annuatim ii d et michi et heredibus meis i d in die pasche Pro hac autem donatione et quieta clamantia dedit michi abbatissa predicte domus xx s sterlingorum Ut autem hec predicta robur firmitatis obtineant inperptuum hoc presens scriptum sigilli mei inpressione corroboravi Hiis testibus domino Huberto tunc vicario de Wicumbe Gilberto ibidem capellano Ade Walder Willelmo Walder Petro de Dunintone Waltero mercatore Reginaldo ianitore de Godestowe et multis aliis