Charter Document - 05450713

Charter Document - 05450713


Charter Number: 05450713
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1233 - 1234
Date type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Universis Christi fidelibus prior sancte Frideswide de Oxon et de Ziftel decani salutem in domino Mandatum domini pape suscepimus in hec verba [] Huius igitur auctoritate mandati dominos et possessores et tenentes molendinorum in parochia de Wicumbe coram nobis peremptorie vocavimus quibus coram nobis constitutis abbatissa et conventu de Godestowe per dominum Gilbertum de Byam procuratorem ad totam causam constitutum comperentibus proposita contra antedictos intentione dictarum monialium sub hac forma Petunt abbatissa et conventus de Godestowe nomine ecclesie sue de Wicumbe decimas molendinorum in parochia ecclesie sue de Wicumbe scilicet a Willelmo Hervi de duobus molendinis suis que vocantur Burumiln ab Alicia August et suis partipibus de molendino quod vocatur Brugemiln ab Ricardo de Croinden de molendino quod vocatur Paumiln ab H le chesmongere et eius partipibus de duobus molendinis que vocantur Robinmiln ab Willelmo de Stanes de molendinis suis que vocantur Genant ab Johanne de la Ludewater de molendino suo ab Martino le fuller de molendino fulerac Et petunt ab omnibus antedictis decimas dictorum molendinorum quia spectant ad eas de iure ccommuni quia site sunt infra limites parochie sue de Wicumbe et intentant petitorium dicti autem rei Proposita dicta intentione concesserunt dictas decimas sitas esse infra limites parochie sue de Wicumbe et ad eas spectare de iure communi quia site sunt infra limites parochie sue de Wicumbe Unde iudices audita confessione antedicta adiudicaverunt diffinitive dictis monialibus nomine ecclesie sue de Wicumbe dictas decimas molendinorum inperpetuum tanquam sitas infra limites ecclesie de Wicumbe parochiales demandantes decano de Merlawe ut dictas moniales in possessione decimarum dictorum molendinorum inducant et ut contradictores et perturbatores dicte possessionis solempniter reservata eisdem nichilominus ulterius exequendi potestate cum viderint expedire Et in huius rei perpetuum testimonium huic scripto signa nostra apposuimus

Markups

Names Markup:



Universis Christi fidelibus prior sancte Frideswide de Oxon et de Ziftel decani salutem in domino Mandatum domini pape suscepimus in hec verba []embed Huius igitur auctoritate mandati dominos et possessores et tenentes molendinorum in parochia de Wicumbe coram nobis peremptorie vocavimus quibus coram nobis constitutis abbatissa et conventu de Godestowe per dominum Gilbertum de Byam procuratorem ad totam causam constitutum comperentibus proposita contra antedictos intentione dictarum monialium sub hac forma Petunt abbatissa et conventus de Godestowe nomine ecclesie sue de Wicumbe decimas molendinorum in parochia ecclesie sue de Wicumbe scilicet a Willelmo Hervi de duobus molendinis suis que vocantur Burumiln ab Alicia August et suis partipibus de molendino quod vocatur Brugemiln ab Ricardo de Croinden de molendino quod vocatur Paumiln ab H le chesmongere et eius partipibus de duobus molendinis que vocantur Robinmiln ab Willelmo de Stanes de molendinis suis que vocantur Genant ab Johanne de la Ludewater de molendino suo ab Martino le fuller de molendino fulerac Et petunt ab omnibus antedictis decimas dictorum molendinorum quia spectant ad eas de iure ccommuni quia site sunt infra limites parochie sue de Wicumbe et intentant petitorium dicti autem rei Proposita dicta intentione concesserunt dictas decimas sitas esse infra limites parochie sue de Wicumbe et ad eas spectare de iure communi quia site sunt infra limites parochie sue de Wicumbe Unde iudices audita confessione antedicta adiudicaverunt diffinitive dictis monialibus nomine ecclesie sue de Wicumbe dictas decimas molendinorum inperpetuum tanquam sitas infra limites ecclesie de Wicumbe parochiales demandantes decano de Merlawe ut dictas moniales in possessione decimarum dictorum molendinorum inducant et ut contradictores et perturbatores dicte possessionis solempniter reservata eisdem nichilominus ulterius exequendi potestate cum viderint expedire Et in huius rei perpetuum testimonium huic scripto signa nostra apposuimus