Charter Document - 05450707
| Charter Number: | 05450707 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Quitclaim |
| Date: | 1241 - 1248 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Petrus qui fui filius Roberti de Croenden concessi et quietum clamavi Flandrine abbatisse de Godestowe et eiusdem loci conventui illud mesuagium cum pertinentiis quod tenui in villa Wicumbie in venella quod mesuagium fuit Willelmi le daubur tenendum et habendum eisdem abbatisse et conventui et earundem successoribus vel suis assignatis ita quod ego Petrus aut heredes mei vel iuris in eodem mesuagio nec in pertinentiis suis clamare poterimus Pro hac autem concessione et quieta clamantia dedit michi predicta abbatissa x s argenti per manum Thome Wauder tunc senescalli sui ibidem In cuius rei testimonium presentem cartam sigillo meo roboravi Hiis testibus Willelmo filio Wauder Waltero de Puderug Waltero mercatore Ricardo de Sobinton Roberto Warin arch karectar Willelmo de Pipmere Henrico Nigro Willelmo Hervi et aliis
