Charter Document - 05450696

Charter Document - 05450696


Charter Number: 05450696
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1239
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Robertus dei gratia Lincoln episcopus salutem in domino Litteras domini pape suscepimus in hec verba [] Harum igitur auctoritate litterarum de consensu abbatisse et conventus de Godestowe et Huberti vicarii ecclesie de Wicumbe necnon magistri et fratrum hospitalis predicti in capella predicta sub forma subscripta concessimus cantariam videlicet quod quinque diebus tamen celebratur missa solempniter in eadem capella scilicet in utroque festo beati Johannis baptiste unica missa et in utroque festo beati Thome martiris unica missa et tercia ferea rogationum unica missa eisdem etiam quinque tamen diebus gaudebit capella omnibus oblationibus ibidem factis et omnibus advenientibus tam parochianis quam extraneis locum ipsum visitantibus liber patebit ingressus et eisdem diebus tamen pulsabit ad celebrationem divinorum Et si aliquid die dominica festorum dictorum evenerit prius in ecclesia parochiali hora competenti missa celebrabitur ne perceptione decimarum defraudetur aliis autem diebus singulis licebit in ipsa capella celebrari unicam missam voce dimissa et suspensis campanulis et exclusis omnibus parochianis de Wicumbe capellanus etiam qui pro tempore in dicta capella ministraturus est omnes oblationes exceptis hiis que in quinque diebus pretactis pervenerint provenientes sine dimunitione matrici ecclesie fideliter refundet et nullum sacramentum preter celebrationem missarum sicut provisum est in ipsa capella celebrabit nisi forte necessitas exegerit quod infirmis dicti hospitalis laborantibus in extremis ministret dictus sacerdos sacramenta confessionis et penitencie nec animalia nec trecennalia percipiet de parochianis matricis ecclesie nisi de licentia et voluntate vicarii Idem etiam capellanus in ingressu suo presentabitur archidiacono loci et ei canonicam prestabit obedientiam et coram procuratore abbatisse iuratoriam prestabit cautionem de indempnitate matricis ecclesie sub pena amotionis perpetue et suspensionis usque ad condignam satisfactionem Si convictus fuerit coram dicto archidiacono super aliquo predictorum per ipsum non observato magister etiam qui pro tempore ipsi domui preerit in ingressu suo tactis sacrosanctis iurabit quod matricem ecclesiam per omnia indempnem conservabit secundum formam suprascriptam Et quia quod pro necessitate infirmorum pia devotione conceditur ad aliorum iniuriam non debet redundare omnes seculares in ipsa domo ministrantes ad matricem ecclesiam convenient sicut alii parochiam cum oblationibus debitis et consuetis quatuor in anno scilicet die natalis domini die purificationis die pasche et die principalis festi dicte ecclesie Et ut per istam concessionem supradicte matrici ecclesie honor acrescatur dicta capella dabit dicte ecclesie duos cereos duarum librarum cere die principalis festi singulis annis Et si magister domus per se vel per alium quemcumque aliquid contra istam compositionem impetrare presumpserit vel formam compositionis in parte aliqua violaverit cum super hoc convictus rationabiliter vel confessus fuerit licebit archidiacono Bukingh dictam capellam monitione canonica premissa suspendere a celebratione divinorum donec fiunt inde dicte matrici ecclesie sicut provisum fuerit competenter satisfactum In quorum omnium robur et testimonium sigillum nostrum una cum sigillo dictarum abbatisse et conventus de Godestowe et vicarii predicti necnon et dictorum fratrum huic scripto duximus apponendum Data apud Messenden Id Novembris pontificatus nostri anno quarto

Markups

Names Markup:



Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Robertus dei gratia Lincoln episcopus salutem in domino Litteras domini pape suscepimus in hec verba []embed Harum igitur auctoritate litterarum de consensu abbatisse et conventus de Godestowe et Huberti vicarii ecclesie de Wicumbe necnon magistri et fratrum hospitalis predicti in capella predicta sub forma subscripta concessimus cantariam videlicet quod quinque diebus tamen celebratur missa solempniter in eadem capella scilicet in utroque festo beati Johannis baptiste unica missa et in utroque festo beati Thome martiris unica missa et tercia ferea rogationum unica missa eisdem etiam quinque tamen diebus gaudebit capella omnibus oblationibus ibidem factis et omnibus advenientibus tam parochianis quam extraneis locum ipsum visitantibus liber patebit ingressus et eisdem diebus tamen pulsabit ad celebrationem divinorum Et si aliquid die dominica festorum dictorum evenerit prius in ecclesia parochiali hora competenti missa celebrabitur ne perceptione decimarum defraudetur aliis autem diebus singulis licebit in ipsa capella celebrari unicam missam voce dimissa et suspensis campanulis et exclusis omnibus parochianis de Wicumbe capellanus etiam qui pro tempore in dicta capella ministraturus est omnes oblationes exceptis hiis que in quinque diebus pretactis pervenerint provenientes sine dimunitione matrici ecclesie fideliter refundet et nullum sacramentum preter celebrationem missarum sicut provisum est in ipsa capella celebrabit nisi forte necessitas exegerit quod infirmis dicti hospitalis laborantibus in extremis ministret dictus sacerdos sacramenta confessionis et penitencie nec animalia nec trecennalia percipiet de parochianis matricis ecclesie nisi de licentia et voluntate vicarii Idem etiam capellanus in ingressu suo presentabitur archidiacono loci et ei canonicam prestabit obedientiam et coram procuratore abbatisse iuratoriam prestabit cautionem de indempnitate matricis ecclesie sub pena amotionis perpetue et suspensionis usque ad condignam satisfactionem Si convictus fuerit coram dicto archidiacono super aliquo predictorum per ipsum non observato magister etiam qui pro tempore ipsi domui preerit in ingressu suo tactis sacrosanctis iurabit quod matricem ecclesiam per omnia indempnem conservabit secundum formam suprascriptam Et quia quod pro necessitate infirmorum pia devotione conceditur ad aliorum iniuriam non debet redundare omnes seculares in ipsa domo ministrantes ad matricem ecclesiam convenient sicut alii parochiam cum oblationibus debitis et consuetis quatuor in anno scilicet die natalis domini die purificationis die pasche et die principalis festi dicte ecclesie Et ut per istam concessionem supradicte matrici ecclesie honor acrescatur dicta capella dabit dicte ecclesie duos cereos duarum librarum cere die principalis festi singulis annis Et si magister domus per se vel per alium quemcumque aliquid contra istam compositionem impetrare presumpserit vel formam compositionis in parte aliqua violaverit cum super hoc convictus rationabiliter vel confessus fuerit licebit archidiacono Bukingh dictam capellam monitione canonica premissa suspendere a celebratione divinorum donec fiunt inde dicte matrici ecclesie sicut provisum fuerit competenter satisfactum In quorum omnium robur et testimonium sigillum nostrum una cum sigillo dictarum abbatisse et conventus de Godestowe et vicarii predicti necnon et dictorum fratrum huic scripto duximus apponendum Data apud Messenden Id Novembris pontificatus nostri anno quarto