Charter Document - 05450693

Charter Document - 05450693


Charter Number: 05450693
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1254
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Hec est compositio inter fratrem W de Ginevill procuratorem Becc in Anglia generalem et specialem ad componendum et transigendum ex una parte et abbatissam et moniales de Godestowe ex altera quod dictus procurator tradidit prefatis monialibus ad firmam perpetuam omnes decimas tam maiores quam minores quas dicti monachi habebant in parochia de Wicumbe cum x et viii s quos ipsi consueverunt percipere nomine decime de scaccario domini regis termino incipiente in festo apostolorum Petri et Pauli anno domini MCC quinquagesimo quarto ita quod dicte moniales pro dictis decimis solvent inperpetuum singulis annis apud Ockeburn Maiorem xii marcas argenti procuratori dictorum monachorum qui pro tempore fuerit vel eius servienti ad duos anni terminos videlicet in festo beati Michaelis vi marcas et in festo annunciationis beate virginis vi marcas quod si dicte moniales in solutione alicuius terminorum defecerint in toto vel in parte pro singulis septimanis in quibus cessatum fuerit solvent dictis monachis nomine pene i marcam qua commissa et soluta salva sit petitio debiti principalis Et in hoc casu sit electio dictorum monachorum vel agere ad penam vel recindere hanc compositionem et predictas decimas cum x et viii s ad ius suum revocare Debet autem dictus procurator procurare ratihabitionem sui abbatis et conventus super ista compositione dictis monialibus committenda In cuius rei testimonium utraque pars presenti scripto in modum cirographi confecto et alternatim partibus committendo sigillum suum apposuit Data apud Godestowe in vigilia apostolorum Philippi et Jacobi anno domini MCC quinquagesimo quarto