Charter Document - 05450692
Charter Number: | 05450692 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1234 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit prior et precentor Dunistapl et sacrista eiusdem loci subdelegatus prioris de Caldewell salutem in domino Mandatum domini pape in hec verba recepimus [] Huius igitur auctoritate mandati cum coram nobis contentio mota esset inter abbatem et conventum de Becco ex parte una et abbatissa et moniales de Godestowe ex altera super possessione omnium decimarum provenientium de dominicis G Basset et R de Velpont in parochia ecclesie de Wycumbe tandem nobis mediantibus lis inter eos in hoc modum amicabiliter conquievit videlicet quod procurator monialium ad componendum datus amicabliter concessit quod abbas et conventus de cetero percepiant de antiquis dominicis predictis omnes decimas salva matrici ecclesie integre tricessima acra secundum quod antinuitus percipere consueverunt de assartis autem omnibus et deceteris assartandis percipiant abbas et conventus de Becco duas partes tercia parte matrici ecclesie integre salva Et similiter de omnibus aliis decimis de dictis dominicis provenientibus percipiant dicti abbas et conventus duas partes et ecclesia parochialis terciam salva in omnibus questione proprietatis et eam in omnibus contingentibus procurator autem monachorum expensas in lite factas et adiudicatas parti monialium remisit In cuius rei testimonium presens scriptum signis nostris duximus []
Markups
Names Markup:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit prior et precentor Dunistapl et sacrista eiusdem loci subdelegatus prioris de Caldewell salutem in domino Mandatum domini pape in hec verba recepimus []embed Huius igitur auctoritate mandati cum coram nobis contentio mota esset inter abbatem et conventum de Becco ex parte una et abbatissa et moniales de Godestowe ex altera super possessione omnium decimarum provenientium de dominicis G Basset et R de Velpont in parochia ecclesie de Wycumbe tandem nobis mediantibus lis inter eos in hoc modum amicabiliter conquievit videlicet quod procurator monialium ad componendum datus amicabliter concessit quod abbas et conventus de cetero percepiant de antiquis dominicis predictis omnes decimas salva matrici ecclesie integre tricessima acra secundum quod antinuitus percipere consueverunt de assartis autem omnibus et deceteris assartandis percipiant abbas et conventus de Becco duas partes tercia parte matrici ecclesie integre salva Et similiter de omnibus aliis decimis de dictis dominicis provenientibus percipiant dicti abbas et conventus duas partes et ecclesia parochialis terciam salva in omnibus questione proprietatis et eam in omnibus contingentibus procurator autem monachorum expensas in lite factas et adiudicatas parti monialium remisit In cuius rei testimonium presens scriptum signis nostris duximus []