Charter Document - 05450689

Charter Document - 05450689


Charter Number: 05450689
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1234
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Turstanus dispensator domini regis Angl consensu et voluntate domine matris me Alde Bluet et Lucie uxoris mee et heredum meorum dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi deo et beate Marie et sancto Johanni baptiste de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus in puram et perpetuam elemosinam jus patronatus ecclesie de Uleberne cum omnibus pertinentiis suis inperpetuum pro anima Ammaurici filii mei apud Godestowe humati et pro animabus omnium antecessorum meorum et successorum ita quod de cetero possint dicte moniales cum dicta ecclesia vacare contigerit libere et quiete tamquam vere patrone quem voluerint sine contradictione mea vel heredum meorum presentare ita etiam quod si dicta ecclesia eis aproprietur volo quod fructus et oventiones dicte ecclesie assignentur coquine conventus de Godestowe et dicte coquine deputentur inperpetuum ita tamen quod expendant medietatem fructuum dicte ecclesie de Uleberne in crastino nativitatis beate Marie ad celebrandum anniversarium Ammaurici filii mei et aliam medietatem fructuum dicte ecclesie ad celebrandum anniversarii patris mei Ammaurici scilicet in die sancti Valentini Ego vero Turstanus dispensator et heredes mei et successores mei hanc dictam donationem dictis monialibus et suis successoribus contra omnes homines et feminas warantizabimus inperpetuum Et ut hec mea donatio et confirmatio rata maneat et inconcussa presenti scripto sigillum meum una cum sigillo matris mee apposui Data anno gratie MCCxxxiiii in vigilia sancti Andree apud Godestowe Hiis testibus domino Radulpho dispensatore persona Ada dispensatore milite dominis Absalon Bernardo capellanis Gileberto de Biaiu Reolando Bluet Nicholao de Loges et multis aliis