Charter Document - 05450687

Charter Document - 05450687


Charter Number: 05450687
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1177
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint Ricardus dei gratia Cant ecclesie minister humilis totius Angl primas et apostolice sedis legatus eternam in domino salutem Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos concessisse et presenti carta nostra confirmasse dilectis in domino filiabus nostris monialibus de Godestowe ecclesiam de Wicumbe cum omnibus eius pertinentiis inperpetuum possidendam sicut eedem moniales eandem ecclesiam ex institutione venerabilis fratris nostri G Lincoln electi et ad domini regis Angl presentationem canonice adepte sunt Volumus ergo et precipimus ut predicte moniales prefatam ecclesiam cum universis ad ecclesiam eandem pertinentibus in terris decimis et omnimodis obventionibus libere et integre inperpetuum possideant Et ut hec nostre confirmationis pagina debita gaudeat stabilitate et posteris temporibus permaneat inconvulsa eam sigilli nostri appositione duximus roborandam Hiis testibus Walerano Baioc archidiacono magistro P Blesen Willelmo de Norhall magistro Roberto de Inglesham Rogero decano Johanne capellano Willelmo Sotewame et aliis pluribus