Charter Document - 05450680

Charter Document - 05450680


Charter Number: 05450680
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1175 - 1232
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis vel audituris Henricus de Oylly domini regis Anglie constabularius salutem in domino sempiternam Noverit universitas vestra me divine pietatis intuitu et sancte religionis optentu necnon et pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum confirmasse deo et sancte Marie et beato Johanni baptiste de Godestowe et sanctimonialibus ibidem deo servientibus in puram et perpetuam elemosinam donum quod Willelmus Paganellus et Sara uxor eius fecerunt predicte domui et sanctimonialibus prefatis super molendino quodam in Watlington et pertinentiis et appendiciis prout in carta predictorum Willelmi et Sare continetur quam sepedicte sanctimoniales ab eisdem habeunt Ut autem hec mea confirmatio rata et inconcussa permaneat presentis scripti testimonio et sigilli mei munimine corroboravi Hiis testibus Fulcone filio Ricardi Willelmo de Herovill Willelmo de Greinvill Rogero de Bray Henrico senescallo de Godestowe Roberto le Flemeng et aliis