Charter Document - 05450675

Charter Document - 05450675


Charter Number: 05450675
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1242 - 1246
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis litteras istas visuris vel audituris Hugo prior loci sancte Marie de Wroxstan et totus conventus qui ibidem servit deo et beate Marie salutem in domino Noverit universitas vestra quod nos obligavimus nos et successores nostros inperpetuum ad reddendum abbatisse et conventui de Godestowe annuatim xl s argenti scilicet xx s ad octabas sancti Martini in hyeme et xx ad octabas pentecost quos xl s patronus noster magister Michael Belet assignavit nobis percipiendos in manerio suo de Sidestan ubi ipse dedit nobis decem libratas terre sicut carta eius testatur quam habemus Et predictam obligationem multis modis fecimus quia iuravimus in aminas nostras quod predictam solutionem trium marcarum sine fraude et occasione cessante omni contradictione et impedimento faciemus ad predictos terminos Et sigillo nostro conventuali quod huic scripto appensum est confirmavimus sub pena xx s pro quolibet defectu si contingat Subiecimus etiam nos specialiter in hac parte iurisdictioni episcopi Lincol qui fuerit pro tempore et similiter archidiaconi Oxon ut illi duo vel unus eorum possit nos sine omni contradictione compellere ad predictam solutionem et ad penam si fuerit commissa et quicumque creatus fuerit in priorem iurabit quod fideliter hanc obligationem observabit Hiis testibus domino Nicholao rectore ecclesie de Brochtun domino Bernardo vicario ecclesie de Blokkesham Iacobo de Hawntya tunc senescallo de Godestowe Petro le Butelir de Mildecumb Henrico de Lingifr Radulpho de Middeltun Willelmo de Hedindun Henrico Meryet et aliis