Charter Document - 05450674
Charter Number: | 05450674 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1217 - 1246 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis litteras istas inspecturis vel audituris magister Michael Belet salutem in domino Noverit universitas vestra quod ego dedi et concessi domine abbatisse de Godestouh et monialibus ibidem deo servientibus redditum xl s annuatim percipiendorum ad duos terminos scilicet xx s ad octabas pentecost et xx ad octabas sancti Martini in hyeme quos predictos xl s predicte moniales recipiant annuatim per manum prioris et canonicorum de Wroxstan quibus ego assignavi certum redditum in certo loco ad certum terminum in manerio meo de Sythestan ut sine omni inpedimento possint eos percipere et predictis monialibus reddere ad predictos terminos Feci etiam predictos canonicos permittere in periculo animarum suarum et iurare visis sacrosanctis quod sine dolo et fraude omni impedimento et occasione cessante solvant predictum redditum predictis monialibus Ut autem hec mea donatio et concessio rata sit et firma presens scriptum sigilli mei munimine roboravi Hiis testibus domino Radulfo de Sancto Amando domino Iohanne de Bructon Alexandro de Barton Herveo Belet Philippo de Merula Roberto de Sythestan Roberto Parvo de Wroxstan Roberto de Cercedene Michaele de Wrokstan et multis aliis