Charter Document - 05450672

Charter Document - 05450672


Charter Number: 05450672
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1308
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus pateat per presentes quod nos Matilda de Upton permissione divina abbatissa de Godestowe et eiusdem loci conventus remisimus et omnino perdonavimus Emme que fuit uxor Willelmi de Molendinis de Toruestone omnia arreragiis redditus nostri de molendino de Torueston que nobis hactenus a retro fuerunt usque ad festum nativitatis beate Marie anno regni regis Edwardi filii regis Edwardi primo ita quod predicta Emma et heredes sui sumptibus eorundem predictum molendinum instruent et reedificabunt citra festum predictum et predictum redditum videlicet vi s et viii d de cetero singulis annis terminis consuetis nobis sine fraude fideliter persolvant Alioquin presens scriptum pro nullo habeatur In cuius rei testimonium sigillum capituli nostri presentibus litteris indentatis est appensum Data apud Godestowe decimo die Maii anno supradicto