Charter Document - 05450667
Charter Number: | 05450667 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1314 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis pateat per presentes quod Edmundus Maubaunk concessi remisi et omnino quietum clamavi pro me et heredibus meis Johanni de Bloxham vicario ecclesie de Pateshull totum ius et clameum quod habui vel aliquo modo habere potero in omnibus terris et tenementis et corporibus nativorum cum eorum catallis sectis et sequelis de quibus Thomas de Whelton nuper feoffavit dominum Johannem de Trillawe dictum Johannem de Bloxham et me ita quod nec ego dictus Edmundus nec heredes mei in predictis terris et tenementis corporibus nativorum cum eorum catallis sectis et sequelis aliquid iuris vel clamii de cetero exigere clamare seu vendicare poterimus quoquomodo inperpetuum In cuius rei testimonium presentibus sigillum meum apposui Hiis testibus Hugone de Barton Roberto de Cranford Hugone Rannes de Tywe Johanne Nichole Baldewyno de Kerbrok et aliis Data apud Godestowe die sabbati in festo purificationis beate Marie virginis anno regni regis Edwardi filii regis Edwardi septimo