Charter Document - 05450665
Charter Number: | 05450665 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Lease |
Date: | 1255 - 1256 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Anno regni regis Henrici filii Johannis regis quadragesimo facta est hec conventio inter Willelmum Iugelot de Magna Tywe ex parte una et Robertum Wolvuron de eadem ex parte altera videlicet quod predictus Willelmus tradidit et ad firmam dimisit predicto Roberto pro xii s sterlingorum quos sibi dedit premanibus in gersumam unam dimidiam acram terre arrabilis in campo occidentali de Magna Tywe unde una virga iacet subter croftam de Hendeman inter terram Willelmi Franckeleyne et terram Henrici Warin et alia virga jacet super Middesladeshelde inter terram Henrici Warin et terram Nicholai ad Pleyngstowe et aliam dimidiam acram in campo australi apud Oldegore inter terram Radulphi Yurbern et terram Roberti Baret ad terminum sexaginta nulle annorum plene completorum et subsequentium quousque predictus Robertus et heredes sui omnia bona inde provenientia infra predictum terminum plenarie perciperint habendam et tenendam de predicto Willelmo et heredibus suis sive assignatis vel cuicumque aut quandocumque predictam terram dare legare vendere vel assignare voluerit libere et quiete bene et in pace infra predictum terminum reddendo inde annuatim predicto Willelmo et heredibus suis sive assignatis unum clavum gariophili ad natalem domini pro omni servitio seculari et sectis cuiuslibet curie exactionibus consuetudinibus et demandis Et dictus vero Willelmus heredes sui sive assignati predictam terram predicto Roberto et heredibus suis sive assignatis infra predictum terminum per predictum servitium contra omnes homines et feminas warantizabunt defendant et aquietabunt Ad hanc igitur conventionem firmiter et sine dolo tenendam alterius scripto inpressionem sigilli sui coram viris fide dignis alternatim fide mediante apposuit Hiis testibus Symone de Prws Willelmo le Franckeleyne Johanne le Prews Ricardo le Franckeleyne Ricardo filio Osberti clerici et aliis