Charter Document - 05450664

Charter Document - 05450664


Charter Number: 05450664
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1275
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus Jugeleth de Magna Tywe dedi et concessi dimisi et liberavi et hac presenti carta mea confirmavi Roberto filio meo pro homagio et servitio suo medietatem totius terre mee apud Magnam Tywam cum pertinentiis sicut in hoc scripto declarabitur scilicet medietatem totius capitalis mesuagii mei et medietatem totius gardini mei scilicet partem aquilonarem gardini et mesuagii cum tribus cottagiis et medietatem totius dimidie hyde mee cum omnibus pertinentiis tam in terra arabili quam in prato quam Radulphus quondam comes Cestrie michi dedit scilicet in campo occidentali apud Middeslad dimidiam acram que iacet iuxta terram que fuit Alani Turbern in alia cultura que vocatur Middellad unam virgam in quadam cultura que vocatur Merewelle unam dimidiam acram in Hollewellehull unam dimidiam acram apud Neccuke dimidiam acram apud Seppelonde unam dimidia acram apud Banlond unam virgam in campo aquilonari apud Brekesme dimidiam acram apud Londewat duos buttos apud Sortelongeforlong dimidiam acram iuxta Robertum Barath apud Schonlebrode dimidiam acram apud Langeforlong dimidiam acram iuxta terram que fuit Willelmi de Fonte apud Hurthwelleforlong dimidiam acram iuxta Robertum Barath apud Heringeburwe unam dimidiam acram que iacet iuxta terram que fuit Willelmi de Fonte apud Woweclive unam dimidiam acram iuxta Willelmum de Fonte apud Smalekumbe unam dimidiam acram apud Dudemed unam virgam apud Heyclive unam dimidiam acram iuxta terram que fuit Ricardi Juvenis apud Brech unam dimidiam acram iuxta terram que fuit Roberti Barath apud Foxwelle unam virgam apud Wodebrugge unam dimidiam acram in prato de terra arabili apud Wolmersham unam dimidiam acram apud Spercen unam dimidiam acram apud Grundehole unam virgam prati in campo australi apud Heldegore unam dimidiam acram iuxta terram que fuit Pulchelote apud Herpe unam virgam apud Sonde unam dimidiam acram juxta terram que fuit Roberti Bareth apud Swinisti unam virgam iuxta terram que fuit Willelmi de Fonte apud Berhull unam virgam que iacet iuxta terram que fuit Pulchelote apud Bernhullesford unam virgam inter Wowes unam virgam apud Simeresmore unam virgam que iacet iuxta terram que fuit Roberti Meregres apud Porteweie in australi parte unam dimidiam acram apud Kattesham unam dimidiam acram iuxta terram que fuit Roberti Meregras apud Eldediche unam dimidiam acram iuxta terram que fuit Roberti Bareth apud Yorledestapele unam virgam apud Strate in occidentali parte unam acram apud Blakemundelonde unam dimidiam acram iuxta terram [que] fuit Roberti Bareth apud Schrobbes unam dimidiam acram iuxta Portweye unam dimidiam acram apud Witewelleslede inferiorem unam dimidiam acram in to Santhfordingemere unam dimidiam acram apud Witewelleshulle unam dimidiam acram iuxta terram que fuit Willelmi de Fonte apud Wasceineshulle unam acram habendam et tenendam de me et heredibus meis sibi et heredibus suis vel cuicumque eam dare vel legare vel aliquo modo assignare voluerit libere et quiete pacifice honorifice in villa et extra villam reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis unum [par] albarum cirotecarum ad pascha pro omni servitio et exactione et demanda et secta michi vel heredibus meis pertinentibus salvo servitio xii denariorum reddendorum inde annuatim capitali domino illius feudi Ego autem predictus Rogerus et heredes mei warantizabimus et defendemus predicto Roberto et heredibus suis vel suis assignatis totam predictam terram per particulas distinctam scilicet medietatem terre mesuagii gardini et prati cum omnibus eorum pertinentiis contra omnes homines Et ut hec omnia rata et inconcussa permaneant imperpetuum hoc presens scriptum sigilli mei appositione corroboravi Hiis testibus domino Johanne de Pratell Roberto del Brok Radulpho de Eston Thoma de Coventre Alano filio Ricardi Turbn Ricardo de Swneford clerico Johanne persona de Horton Willelmo Boffin Rogero Koucin Osberto de Grave Willelmo de Mildecumbe et multis aliis