Charter Document - 05450656

Charter Document - 05450656


Charter Number: 05450656
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1275 - 1325
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Johannes le Frankeleyne de Magna Tywe dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Johanni de la Lake filio Emme de la Lake tres acras terre arabilis in campo de Magna Tywe quarum dimidia acra iacet in campo boriali apud Holewelle iuxta Willelmum Jugelet ex una parte et dimidia acra iacet super Vernifurlong iuxta Willelmum Martin et dimidia acra apud Timmidus Welle iuxta Alanum Quenild et dimidia acra apud Sarpelonde iuxta Willelmum atte Lake in campo vero australi dimidia acra que extendit in to Ye Portveie super Sabelon iuxta Ricardum filium Hugonis et dimidia acra iacet super Sortelangefurlong iuxta predictum Willelmum Jugelet habendas et tenendas de me et heredibus meis dictis Johanni et heredibus suis vel suis assignatis vel quibuscumque aut quandocumque dictas acras terre dare vendere vel assignare voluerit in egritudine sive sanitate libere et quiete bene et in pace honorifice et integre inperpetuum scilicet in viis et semitis in pratis et pasturis et in omnibus libertatibus et aysiamentis predictis acris terre pertinentibus exceptis viris religiosis reddendo inde annuatim michi et heredibus meis sive assignatis i obolum ad pasche pro omni servitio seculari et sectis cuiuslibet curie exactionibus consuetudinibus querelis et demandis Pro hac autem donatione et concessione et carte me confirmatione dedit michi dictus Johannes xx s sterlingorum premanibus Et ego dictus Johannes le Frankeleyn et heredes mei sive assignati predictas acras terre cum omnibus pertinentiis prenominatis predicto Johanni de Lake et heredibus suis sive assignatis contra omnes homines et feminas pro predicto servitio warantizabimus acquietabimus et defendemus imperpetuum Et ut mea donatio concessio et presentis carte mee confirmatio rata et stabilis permaneat hoc presens scriptum impressione sigilli mei roboravi Hiis testibus Simone de Praus Radulpho clerico de Suereford de Tywe Roberto le Broc de Parva Tywe Ricardo le Frankelen de Magna Tywe Hanr Warin Willelmo Iugelet et multis aliis