Charter Document - 05450644

Charter Document - 05450644


Charter Number: 05450644
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1141
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

M imperatrix H regis filia episcopo Lincolie et vicecomiti et baronibus et omnibus fidelibus suis francis et anglicis tam presentibus quam futuris de Oxenefordsire salutem Sciatis me pro amore dei et animabus patris et matris mee et pro salute mea propria et liberorum meorum et statu regni Angl dedisse et concessisse deo et ecclesie sancte Marie et beati Johannis baptiste inperpetuam elemosinam ad Godestow lii solidatas et vi d terre in Shillingford et C solidatas terre apud Walton quas rex Stephanus eidem loco dedit Quod ut ratum et inconcussum teneatur inperpetuum carta mea et sigilli mei privilegio sanctitum esse volui et volo et firmiter precipio quod bene et planarie et pacifice libere honorifice et quiete supradicti loci monache habeant et teneant terras illas sicut dictum est inperpetuum Hiis testibus Herberto capellano Gloec comite Milone de Gloec et Brientio filio comitis Apud Divisas