Charter Document - 05450643
Charter Number: | 05450643 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1142 - 1143 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
M[atildis] imperatrix H[enrici] regis filia archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus justiciis vicecomitibus ministris omnibus fidelibusque suis francis et anglicis totius Anglie salutem Sciatis me pro amore dei et animabus patris mei H[enrici] regis Anglie at matris mee Matildis regine et salute anime mee et incolumitate domini mei G[aufredi] ducis Norm[annorum] et comitis And[egavorum] et meorum liberorum dedisse et concessisse deo et ecclesie sancte Marie et sancti Johannis de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus terram de Shillingford videlicet duas hidas et dimidiam et dimidiam virgatam quam Radulphus vicecomes pro lii solidis et vi denariis tenuit et centum solidatas terre in Waltonem in perpetuam elemosinam sicut eam habuerunt quando apud Oxineford obsessa fui Et ideo volo et firmiter precipio quod supradicti loci domine terras illas et terram suam de Entona et alias omnes terras ecclesie sue pertinentes habeant et teneant in bono et pace libere quiete et honorifice in pratis in aquis in pascuis in bosco et plano et molendinis et aliis rebus omnibus et liberis consuetudinibus et libertatibus cum socco et sacco et thol et theam et infangenetheof et de hundredo et denegaldo et scira et omni geldo et omnibus querelis et aliis exactionibus liberas et quietas et sicut aliqui ecclesia melius et liberius vel quietius in tota Anglie possessionas suas tenet ne aliquis in aliquo eis iniuriam vel contumeliam inferat Domum enim illam et que ad eam spectant omnia in manu mea et custodia ac protectione suscepi sicut eam videlicet quam pater meus et ego fundavimus et que de nostra propria est elemosina Quod ut ratum et inconcussum teneatur inperpetuum carte mee et sigilli mei privilegio sanctitum esse volui Hiis testibus Roberto comite Gloc[estrie] Milone comite Heref[ordie] et Brientio filio comitis Hunfrido de Bohun Apud Divisas